Tarja — Magnificat: Quia Respexit

Слушать Tarja — Magnificat: Quia Respexit

Текст Tarja — Magnificat: Quia Respexit

Magnificat anima mea Dominum;
Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo
Quia respexit humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me dicent
omnes generationes

Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus
Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum
Fecit potentiam in bracchio suo;
Dispersit superbos mente cordis sui

Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles
Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes
Suscepit Israel, puerum suum, recordatus misericordiae suae

Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in saecula
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: sicut erat in principio
Et nunc, et semper: et in Saecula saeculorum. Amen